M.p.th.f.69 Scan 115 (57r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

inpossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam
sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque in interiora velaminis, ubi praecursor
pro nobis introiit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Hic enim Melchisedech,
rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei; cuius decimas
omnium divisit Abraham; primum quidem qui interpretatur rex iustitiae; deinde autem et rex Salem, quod est, rex pa-
cis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, adsimilatus autem
Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abra-
ham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere
a populo secundum legem, id est, a fratribus suis; quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae. Cuius
autem generatio non adnumeratur in eis, decimas sumpsit Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones,
benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Et hic quidem, decimas mor-
ientes homines accipiunt; ibi autem contestatus, quia vivit. Et ut ita dictum sit per Abraham, et Levi, qui decimas
accipit, decimatus est; adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Si ergo con-
summatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quod adhuc necessarium
secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dicit? Translato enim
sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus
altario praesto fuit. Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster; in qua tribu nihil de sacerdotibus
Moses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est; si secundum ordinem Melchisedech exsurgit alius sa-
cerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. Contesta-
tur enim; quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Reprobatio quidem fit praece-
dentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex;
INtroductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et quantum est non sine iureiurando
alii quidem sine inreiurando sacerdotes facti sunt, hic autem cum iureiurando per eum,
qui dixit ad illum; iuravit Dominus, et non paenitebit; tu es sacerdos in ae-
ternum; in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus. Et alii
quidem facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere; hic autem eo quod maneat
in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accidentes