M.p.th.f.69 Scan 13 (6r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

deum postulat pro sanctis. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praede-
stinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fra-
tribus. Quos autem praedestinavit hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustifi-
cavit; quos autem iustificavit, illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro
nobis quis contra nos? Qui etiam Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quis accusa-
bit adversus electos Dei? Deus qui iustificat. Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mor-
tuus est, immo qui resurrexit, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro no-
bis. Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio,
an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter
te mortificamur tota die; aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus
superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, ne-
que vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque for-
titudines, neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos sepa
rare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro. Veritatem dico in Christo, non men-
tior; testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto; quoniam tristitia est mihi
magna est, continuus dolor cordi meo. Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus
meis qui sunt cognati mei, secundum carnem. qui sunt Israhelitae, quorum adoptio est fili-
orum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium, et promissa; quorum patres, et ex qui-
bus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen.
Non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhelitae;
neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen;
id est, non, qui filii carnis, hii filii Dei; sed qui filii sunt, promissionis aestimantur in semine.

Promissionis enim verbum hoc est; Secundum hoc tempus veniam et erit

Sarrae filius. Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro