M.p.th.f.69 Scan 19 (9r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
Fratres voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Testimonium
enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes
enim Dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim le-
gis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Moses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex
lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit; Ne dixeris
in corde tuo, quis ascendit in caelum id est Christum deducere; aut Quis descendit in abyssum?
hoc est Christum ex mortuis reducere. Sed quid dicit scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et
in corde tuo, hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confitearis in ore tuo Dominum
Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. Corde enim
creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit in ad salutem. Dicit enim scriptura; Omnis
qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci; nam idem Dominus omnium,
dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non
audierunt? quomodo autem audient sine praedicante aut? quomodo praedicabunt
nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem evan-
gelizantium bona! Sed non omnes oboedierunt evangelio. Esaias enim dicit: Domine, quis credidit
auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audie
runt? Et quidem in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Sed dico: Numquid Israhel non cognovit? Primus Moses dicit: Ego ad aemulationem
vos adducam in non gentem; in gentem insipientem, in iram vos mittam. Esaias
autem audet, et dicit: Palam apparui non querentabis me non inventus suum interrogabant qui me
non In terre gubunt ad Israhel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad plebem
non credentem et contradicentem mihi. Dico ergo: Numquid repulit Deus here
ditatem suam absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham de tribu Beniamin;
non reppulit Deus plebem suam, quam praesciit. An ignoratas in Helia quid dicit