M.p.th.f.69 Scan 43 (21r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero, nihil
mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non in-
flatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super
iniquitatem, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas
numquam excidit; sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia distruetur.
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, eva-
cuabitur quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam
ut parvulus. Cogitabam ut parvulus quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvu-
li. Videmus nunc per speculum in enigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte;
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Nunc autem manet fides, spes, caritas tria haec;
maior autem his est caritas. Sectamini caritatem! aemulamini spiritalia; magis autem ut
prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit. Spiritu autem
loquitur mysteria. Nam qui prophetat, hominibus loquitur aedificationem, et exhortationem, et con-
solationes. Qui loquitur lingua, semet ipsum aedificat; qui autem prophetat, et ecclesiam
aedificat. Volo autem omnes vos loqui linguis; magis autem prophetare. Nam maior est
qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem
accipiat. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens; quid vobis prodero, nisi si vo-
bis loquar aut in revelatione, aut scientia, aut prophetia, aut in doctrina? Tamen quae
sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomo-
do scietur quod canitur, aut quod citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit
se ad bellum? Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis; quomodo scietur id quod? pr-
aeritis enim in aera loquentes .Tam multa, ut puta genera linguarum sunt hoc in mundo;
et nihil sine voce est. Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus; et qui
loquitur, mihi barbarus. Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedifica-
tionem ecclesiae quaerite ut abundetis. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.Quid ergo est