M.p.th.f.69 Scan 70 (34v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. Adversus
huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem crucifixerunt cum vitiis et concu-
piscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invi-
cem provocantes, invicem invidentes. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in ali-
quo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu mansuetudinis consi-
derans, te ipsum ne et tu tempteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis le-
gem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit. Opus autem suum
probet unusquisque, et sic in semet ipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unus-
quisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catecizatur verbum, ei qui
se catecizat in omnibus bonis. Nolite errare; Deus non inridetur. Quae enim semi-
naverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet cor-
ruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facien-
tes, non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tem-
pus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicumque volunt placere
in carne, hii cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non
patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi,
ut in carne vestra glorientur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini
nostri Iesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In Christo enim Iesu neque
circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et quicumque hanc re-
gulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israhel Dei.
De cetero, nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Christi Iesu in corpore meo
porto. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestros, fratres. Amen; incipit