M.p.th.f.69 Scan 91 (45r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

spiritalibus. XIIII. De sanctis, quo domini a dicto facto que in nomine domini Christi agentes gratias Deo patris per ipsum
semper debeant operari. XV. De subiectione mulierum ad maritos. XVI. De virorum dilectione ad
coniuges et temperantia disciplinae. XVII. De filiorum obsequio parenties. XVIII. De patrum ergo filios
temperamento. XVIIII. De servorum obsequio. X. De dominis ergo servios. XI. De instantia et vigilan-
tia orationum . XIII. De sermone in stale gratia econdito. XIIII. De Thithico carissimo. XV. De Aristarco
captivo apostoli et Marco consubrino Bannabae et Hiesu iusto ex circumcisione adiutoribus regni.
XVI. De sollicitudine Ephafre in oratione pro Colosensibus et Laodicensibus et Herapolitanis.
XVII. De Luca medico et Demid. XVIII. De Nimpha et Domistica et Cleria. XVIIII. De apostolo mandante, ut Colo-
sensium epistulam Laudicenses legerent et Laudicensium Colosenses. Expliciunt tituli, incipit argumen-
tum. Colosenses, et hiis sicut Laodicenses sunt Assiani, et ipsi praeventi erant a seudo-
apostolus nec ad hos accessit ipse apostolos, sed et hos per epistulam recorregit,
audierunt enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accip(isset),
ergo apos(tolus) iam ligatus scribit eis ab Effeso.


PAULUS APOSTOLUS CHRISTI IESU

per voluntatem Dei, et Timotheus frater; his, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratri-

bus in Christo Iesu. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro. Gratias agimus Deo, et Pa-
tri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes; audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilec-
tionem quam habetis in sanctos omnes propter spem, quae reposita est vobis in caelis; quam audistis in ver-
bo veritatis evangelii; quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit
sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab
Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu, qui etiam mani-
festavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessabimus
pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, IN omni sapi-
entia et intellectu spiritali; ut ambuletis digne Deo per omnia placentes; in omni opere bono fructi-
ficantes, et crescentes in scientia Dei; in omni virtute confortati secundum potentiam clari-
tatis eius, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, gratias agentes deo Patri, qui dignos
nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum,