M.p.th.f.69 Scan 96 (47v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Expliciunt tituli, incipit argumentum. Timotheum instruit et docet apostolus de or-
dine episcopatus et diaconi et omnis ecclesiastice disciplinae
.

PAULUS APOSTOLUS IESU CHRISTI

secundum imperium Dei salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae, Timo-

theo filio dilecto in fide. Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre, et
Christo Iesu Domino nostro. Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam,
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderint fabulis, et genea-
logiis interminatis; quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in
fide. Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doc-
tores, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant.
Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur; sciens hoc quia iusto non est lex
posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, pa-
tricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendaci-
bus, periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum evangelium glo-
riae beati Dei, quod creditum est mihi. Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino
nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio; qui prius fui blasphemus, et per-
secutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in in-
credulitate. Superhabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo
Iesu. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus; quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores
salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum; ut in me
primus ostenderet Christus Iesus in omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri
sunt illi, in vitam aeternam. Regi autem saeculorum inmortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculo-
rum. Amen. Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias,
ut milites in illis bonam militiam, habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes,
circa fidem naufragaverunt; ex quibus est Hymeneus, et Alexander; quos tradidi Satanae,
ut discant non blasphemare. Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes,