Line 1: |
|
|
+ |
inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
|
|
|
+ |
6,19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
|
|
|
+ |
6,20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
|
|
|
+ |
7,1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
|
|
|
+ |
7,2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
|
|
|
+ |
7,3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
|
|
|
+ |
7,4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
|
|
|
+ |
7,5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
|
|
|
+ |
7,6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
|
|
|
+ |
7,7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
|
|
|
+ |
7,8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
|
|
|
+ |
7,9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
|
|
|
+ |
7,10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
|
|
|
+ |
7,11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
|
|
|
+ |
7,12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
|
|
|
+ |
7,13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
|
|
|
+ |
7,14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
|
|
|
+ |
7,15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
|
|
|
+ |
7,16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
|
|
|
+ |
7,17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
|
|
|
+ |
7,18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
|
|
|
+ |
7,19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
|
|
|
+ |
7,20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
|
|
|
+ |
7,21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
|
|
|
+ |
7,22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
|
|
|
+ |
7,23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
|
|
|
+ |
7,24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
|
|
|
+ |
7,25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |