Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 119 (59r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit  
    + 10,30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum  
    + 10,31 horrendum est incidere in manus Dei viventis  
    + 10,32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum  
    + 10,33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti  
    + 10,34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam  
    + 10,35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem  
    + 10,36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem  
    + 10,37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit  
    + 10,38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae  
    + 10,39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae  
    + 11,1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum  
    + 11,2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes  
    + 11,3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent  
    + 11,4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur  
    + 11,5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo  
    + 11,6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit  
    + 11,7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus  
    + 11,8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret  
    + 11,9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem  
    + 11,10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus  
    + 11,11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat  
    + 11,12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis  
    + 11,13 iuxta  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]