Line 1: |
|
|
+ |
fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
|
|
|
+ |
11,14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
|
|
|
+ |
11,15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
|
|
|
+ |
11,16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
|
|
|
+ |
11,17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
|
|
|
+ |
11,18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
|
|
|
+ |
11,19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
|
|
|
+ |
11,20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
|
|
|
+ |
11,21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
|
|
|
+ |
11,22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
|
|
|
+ |
11,23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
|
|
|
+ |
11,24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
|
|
|
+ |
11,25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
|
|
|
+ |
11,26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
|
|
|
+ |
11,27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
|
|
|
+ |
11,28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
|
|
|
+ |
11,29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
|
|
|
+ |
11,30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
|
|
|
+ |
11,31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
|
|
|
+ |
11,32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
|
|
|
+ |
11,33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
|
|
|
+ |
11,34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
|
|
|
+ |
11,35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
|
|
|
+ |
11,36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
|
|
|
+ |
11,37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
|
|
|
+ |
11,38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
|
|
|
+ |
11,39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |