Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 13 (6r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + Deum postulat pro sanctis  
    + 8,28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti  
    + 8,29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus  
    + 8,30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit  
    + 8,31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos  
    + 8,32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit  
    + 8,33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat  
    + 8,34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis  
    + 8,35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius  
    + 8,36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis  
    + 8,37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos  
    + 8,38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines  
    + 8,39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro  
    + 9,1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto  
    + 9,2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo  
    + 9,3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem  
    + 9,4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa  
    + 9,5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen  
    + 9,6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel  
    + 9,7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen  
    + 9,8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine  
    + 9,9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius  
    + 9,10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]