Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 19 (9r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur  
    + 10,1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem  
    + 10,2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam  
    + 10,3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti  
    + 10,4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti  
    + 10,5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea  
    + 10,6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere  
    + 10,7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare  
    + 10,8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus  
    + 10,9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris  
    + 10,10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem  
    + 10,11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur  
    + 10,12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum  
    + 10,13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit  
    + 10,14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante  
    + 10,15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona  
    + 10,16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro  
    + 10,17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi  
    + 10,18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum  
    + 10,19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam  
    + 10,20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant  
    + 10,21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem  
    + 11,1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin  
    + 11,2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]