Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 20 (9v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel  
    + 11,3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam  
    + 11,4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal  
    + 11,5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt  
    + 11,6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia  
    + 11,7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt  
    + 11,8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem  
    + 11,9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis  
    + 11,10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva  
    + 11,11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur  
    + 11,12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum  
    + 11,13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo  
    + 11,14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis  
    + 11,15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis  
    + 11,16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami  
    + 11,17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es  
    + 11,18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te  
    + 11,19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar  
    + 11,20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time  
    + 11,21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat  
    + 11,22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris  
    + 11,23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos  
    + 11,24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]