Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 25 (12r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + tiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent  
    + 15,22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos  
    + 15,23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis  
    + 15,24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero  
    + 15,25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis  
    + 15,26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem  
    + 15,27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis  
    + 15,28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam  
    + 15,29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam  
    + 15,30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum  
    + 15,31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis  
    + 15,32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum  
    + 15,33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen  
    + 16,1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris  
    + 16,2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi  
    + 16,3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu  
    + 16,4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium  
    + 16,5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo  
    + 16,6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis  
    + 16,7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo  
    + 16,8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino  
    + 16,9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum  
    + 16,10 salutate Apellen probum in Christo  
    + 16,11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino  
    + 16,12 salutate  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]