Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 26 (12v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino  
    + 16,13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam  
    + 16,14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres  
    + 16,15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos  
    + 16,16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi  
    + 16,17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis  
    + 16,18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium  
    + 16,19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo  
    + 16,20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum  
    + 16,21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei  
    + 16,22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino  
    + 16,23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater  
    + 16,24 []  
    + 16,25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti  
    + 16,26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito  
    + 16,27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen.<br />  
       
    + Kapitelverzeichnis<br />  
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]