Line 1: |
|
|
+ |
totam massam corrumpit
|
|
|
+ |
<!--5,7 -->expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
|
|
|
+ |
<!--5,8 -->itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
|
|
|
+ |
<!--5,9 -->scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
|
|
|
+ |
<!--5,10 -->non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
|
|
|
+ |
<!--5,11 -->nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
|
|
|
+ |
<!--5,12 -->quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
|
|
|
+ |
<!--5,13 -->nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
|
|
|
+ |
<!--6,1 -->audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
|
|
|
+ |
<!--6,2 -->an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
|
|
|
+ |
<!--6,3 -->nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
|
|
|
+ |
<!--6,4 -->saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
|
|
|
+ |
<!--6,5 -->ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
|
|
|
+ |
<!--6,6 -->sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
|
|
|
+ |
<!--6,7 -->iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
|
|
|
+ |
<!--6,8 -->sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
|
|
|
+ |
<!--6,9 -->an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
|
|
|
+ |
<!--6,10 -->neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
|
|
|
+ |
<!--6,11 -->et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
|
|
|
+ |
<!--6,12 -->omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
|
|
|
+ |
<!--6,13 -->esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpora
|
|
|
+ |
<!--6,14 -->Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |