Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 35 (17r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 6,15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit  
    + 6,16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una  
    + 6,17 qui autem adheret Domino unus spiritus est  
    + 6,18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat  
    + 6,19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri  
    + 6,20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro  
    + 7,1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere  
    + 7,2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat  
    + 7,3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro  
    + 7,4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier  
    + 7,5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram  
    + 7,6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium  
    + 7,7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic  
    + 7,8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego  
    + 7,9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri  
    + 7,10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere  
    + 7,11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat  
    + 7,12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam  
    + 7,13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum  
    + 7,14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt  
    + 7,15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus  
    + 7,16 unde enim scis mulier si virum salvum facies  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]