Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 36 (17v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + aut unde scis vir si mulierem salvam facies  
    + 7,17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo  
    + 7,18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur  
    + 7,19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei  
    + 7,20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat  
    + 7,21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere  
    + 7,22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi  
    + 7,23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum  
    + 7,24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum  
    + 7,25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis  
    + 7,26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse  
    + 7,27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem  
    + 7,28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco  
    + 7,29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint  
    + 7,30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes  
    + 7,31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi  
    + 7,32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo  
    + 7,33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est  
    + 7,34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro  
    + 7,35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi  
    + 7,36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat  
    + 7,37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit  
    + 7,38 igitur et qui matrimonio iungit virginem  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]