Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 40 (19v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt  
    + 10,23 omnia licent sed non omnia aedificant  
    + 10,24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius  
    + 10,25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam  
    + 10,26 Domini est terra et plenitudo eius  
    + 10,27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam  
    + 10,28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam  
    + 10,29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia  
    + 10,30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago  
    + 10,31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite  
    + 10,32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei  
    + 10,33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant  
    + 11,1 imitatores mei estote sicut et ego Christi  
    + 11,2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis  
    + 11,3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus  
    + 11,4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum  
    + 11,5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur  
    + 11,6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum  
    + 11,7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est  
    + 11,8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro  
    + 11,9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum  
    + 11,10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos  
    + 11,11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino  
    + 11,12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo  
    + 11,13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum  
    + 11,14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi  
    + 11,15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt  
    + 11,16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei  
    + 11,17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis  
    + 11,18 primum quidem  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]