Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 43 (21r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest  
    + 13,4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur  
    + 13,5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum  
    + 13,6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati  
    + 13,7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet  
    + 13,8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur  
    + 13,9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus  
    + 13,10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est  
    + 13,11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli  
    + 13,12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum  
    + 13,13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas  
    + 14,1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis  
    + 14,2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria  
    + 14,3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes  
    + 14,4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat  
    + 14,5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat  
    + 14,6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina  
    + 14,7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur  
    + 14,8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum  
    + 14,9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes  
    + 14,10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est  
    + 14,11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus  
    + 14,12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis  
    + 14,13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur  
    + 14,14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est  
    + 14,15 quid ergo est  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]