Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 44 (21v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente  
    + 14,16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit  
    + 14,17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur  
    + 14,18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor  
    + 14,19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua  
    + 14,20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote  
    + 14,21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus  
    + 14,22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus  
    + 14,23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis  
    + 14,24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus  
    + 14,25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est  
    + 14,26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant  
    + 14,27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur  
    + 14,28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo  
    + 14,29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent  
    + 14,30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat  
    + 14,31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur  
    + 14,32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt  
    + 14,33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum  
    + 14,34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit  
    + 14,35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia  
    + 14,36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit  
    + 14,37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata  
    + 14,38 si quis autem ignorat ignorabitur  
    + 14,39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere  
    + 14,40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant  
    + 15,1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]