Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 51 (25r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 1,24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis  
    + 2,1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos  
    + 2,2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me  
    + 2,3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est  
    + 2,4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis  
    + 2,5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos  
    + 2,6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus  
    + 2,7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est  
    + 2,8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem  
    + 2,9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis  
    + 2,10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi  
    + 2,11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius  
    + 2,12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino  
    + 2,13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam  
    + 2,14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco  
    + 2,15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt  
    + 2,16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus  
    + 2,17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur  
    + 3,1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis  
    + 3,2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus  
    + 3,3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus  
    + 3,4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum  
    + 3,5 non quod  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]