Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 57 (28r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + admodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis  
    + 8,12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet  
    + 8,13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate  
    + 8,14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est  
    + 8,15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit  
    + 8,16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi  
    + 8,17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos  
    + 8,18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias  
    + 8,19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram  
    + 8,20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis  
    + 8,21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus  
    + 8,22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos  
    + 8,23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi  
    + 8,24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum  
    + 9,1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis  
    + 9,2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos  
    + 9,3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis  
    + 9,4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia  
    + 9,5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]