Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 59 (29r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 10,8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam  
    + 10,9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas  
    + 10,10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis  
    + 10,11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto  
    + 10,12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis  
    + 10,13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos  
    + 10,14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi  
    + 10,15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam  
    + 10,16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari  
    + 10,17 qui autem gloriatur in Domino glorietur  
    + 10,18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat  
    + 11,1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me  
    + 11,2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo  
    + 11,3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo  
    + 11,4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini  
    + 11,5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis  
    + 11,6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis  
    + 11,7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis  
    + 11,8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum  
    + 11,9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo  
    + 11,10 est  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]