Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 62 (30v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos  
    + 12,21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt  
    + 13,1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum  
    + 13,2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam  
    + 13,3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis  
    + 13,4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis  
    + 13,5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis  
    + 13,6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi  
    + 13,7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus  
    + 13,8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate  
    + 13,9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem  
    + 13,10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem  
    + 13,11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum  
    + 13,12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes  
    + 13,13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen<br />  
       
    + '''Kapitelverzeichnis De resurectione'''  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]