Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 6 (2v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + lumen eorum qui in tenebris sunt  
    + 2,20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege  
    + 2,21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris  
    + 2,22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis  
    + 2,23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras  
    + 2,24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est  
    + 2,25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est  
    + 2,26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur  
    + 2,27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es  
    + 2,28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio  
    + 2,29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est  
    + 3,1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis  
    + 3,2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei  
    + 3,3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit  
    + 3,4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris  
    + 3,5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico  
    + 3,6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum  
    + 3,7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor  
    + 3,8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est  
    + 3,9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse  
    + 3,10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam  
    + 3,11 non est intellegens non est requirens Deum  
    + 3,12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum  
    + 3,13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum  
    + 3,14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est  
    + 3,15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguine  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]