Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 78 (38v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + tatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus  
    + 6,13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare  
    + 6,14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae  
    + 6,15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis  
    + 6,16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere  
    + 6,17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei  
    + 6,18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis  
    + 6,19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii  
    + 6,20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui  
    + 6,21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino  
    + 6,22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra  
    + 6,23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo  
    + 6,24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione  
       
       
    + Kapitelverzeichnis  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]