Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 82 (40v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 3,2 videte canes videte malos operarios videte concisionem  
    + 3,3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes  
    + 3,4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis  
    + 3,5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus  
    + 3,6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella  
    + 3,7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta  
    + 3,8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam  
    + 3,9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide  
    + 3,10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius  
    + 3,11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis  
    + 3,12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu  
    + 3,13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me  
    + 3,14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu  
    + 3,15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit  
    + 3,16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula  
    + 3,17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos  
    + 3,18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi  
    + 3,19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt  
    + 3,20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum  
    + 3,21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia  
    + 4,1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi  
    + 4,2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino  
    + 4,3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae  
    + 4,4 gaudete in Domino semper iterum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]