Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 89 (44r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + de caelo cum angelis virtutis eius  
    + 1,8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu  
    + 1,9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius  
    + 1,10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo  
    + 1,11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute  
    + 1,12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi  
    + 2,1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum  
    + 2,2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini  
    + 2,3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis  
    + 2,4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus  
    + 2,5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis  
    + 2,6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore  
    + 2,7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat  
    + 2,8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui  
    + 2,9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus  
    + 2,10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent  
    + 2,11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio  
    + 2,12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati  
    + 2,13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis  
    + 2,14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi  
    + 2,15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram  
    + 2,16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia  
    + 2,17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono  
    + 3,1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos  
    + 3,2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides  
    + 3,3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo  
    + 3,4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis  
    + 3,5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi  
    + 3,6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]