Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 91 (45r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + '''Kapitelverzeichnis'''<br />  
       
    + 1,1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater  
    + 1,2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro  
    + 1,3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes  
    + 1,4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes  
    + 1,5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii  
    + 1,6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate  
    + 1,7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu  
    + 1,8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu  
    + 1,9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali  
    + 1,10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei  
    + 1,11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio  
    + 1,12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine  
    + 1,13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]