Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 95 (47r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos  
    + 3,14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis  
    + 3,15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote  
    + 3,16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo  
    + 3,17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum  
    + 3,18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino  
    + 3,19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas  
    + 3,20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino  
    + 3,21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant  
    + 3,22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum  
    + 3,23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus  
    + 3,24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite  
    + 3,25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio  
    + 4,1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo  
    + 4,2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione  
    + 4,3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum  
    + 4,4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui  
    + 4,5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes  
    + 4,6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere  
    + 4,7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino  
    + 4,8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra  
    + 4,9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis  
    + 4,10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum  
    + 4,11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio  
    + 4,12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei  
    + 4,13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli  
    + 4,14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas  
    + 4,15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam  
    + 4,16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]