| Line 1: | |||
| - | ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis | + | Kapitelverzeichnis |
| - | 4,17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas | + | 1,1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae |
| - | 4,18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen<br /> | + | 1,2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
| + | 1,3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent | ||
| - | '''Kapitelverzeichnis'''<br /> | + | 1,4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide |
| + | 1,5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta | ||
| + | 1,6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium | ||
| + | 1,7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant | ||
| + | 1,8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur | ||
| + | 1,9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis | ||
| + | 1,10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur | ||
| + | 1,11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi | ||
| + | 1,12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio | ||
| + | 1,13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate | ||
| + | 1,14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu | ||
| + | 1,15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum | ||
| + | 1,16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam | ||
| + | 1,17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen | ||
| + | 1,18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam | ||
| + | 1,19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt | ||
| + | 1,20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare | ||
| + | 2,1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes | ||