Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 99 (49r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 5,11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt  
    + 5,12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt  
    + 5,13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet  
    + 5,14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia  
    + 5,15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan  
    + 5,16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat  
    + 5,17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina  
    + 5,18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua  
    + 5,19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus  
    + 5,20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant  
    + 5,21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando  
    + 5,22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi  
    + 5,23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates  
    + 5,24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur  
    + 5,25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt  
    + 6,1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur  
    + 6,2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare  
    + 6,3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae  
    + 6,4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae  
    + 6,5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem  
    + 6,6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia  
    + 6,7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus  
    + 6,8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus  
    + 6,9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]