nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia manifestata est autem nunc per inluminationem
salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incor-
ruptionem per evangelium in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister
gentium ob quam causam etiam haec patior et non confundeor scio enim cui credidi et certus sum quia potens
est depositum meum servare in illum diem Formam habe sanorum verborum quae a me audisti
in fide et dilectione in Christo Iesu bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis scis hoc quod aversi sunt
a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Ephigelus et Ermogenes det misericordiam Dominus Onesifori
domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit sed cum Romam venisset et sol-
licite me quaesivit et invenit det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi minis-
travit melius tu nosti Tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu et quae audisti
a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere labora
sicut bonus miles Christi Iesu Nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui pro-
bavit nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit laborantem agricolam
oportet primum de fructibus accipere intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum In
quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum ideo omnia sus-
tineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus si sustenebimus et conregnabimus
si negabimus et ille negabit nos si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere ad nihilum utile bisi ad sub-
versionem audientium sollicite cura te ipsum probavit exhibere Deo operarium incon-
fusibilem recte tractantem verbum veritatis Profana autem et inaniloquia divita
multum enim proficient ad impietatem et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est
Hymeneus et Philetus qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem eius iam factam
et subvertunt quorundam fidem Sed firmamentum fundamentum Dei stetit habens signaculum
hoc cognovit Dominus omnes qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini