M.p.th.f.69 Scan 102 (50v)

Revision as of 28 October 2013 09:21 by Feldmann (Comments | Contribs)

nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia. Manifestata est autem nunc per inluminationem
salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, inluminavit autem vitam, et incor-
ruptionem per evangelium; in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister
gentium. Ob quam causam etiam haec patior, et non confundeor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens
est depositum meum servare in illum diem. Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti
in fide, et dilectione in Christo Iesu. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. Scis hoc, quod aversi sunt
a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Ephigelus, et Ermogenes. Det misericordiam Dominus Onesifori
domui; quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit; sed cum Romam venisset, et sol-
licite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi minis-
travit, melius tu nosti. Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; et quae audisti
a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora
sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus; ut ei placeat, cui pro-
bavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam
oportet primum de fructibus accipere. Intellege quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum, In
quo laboro usque ad vincula, quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sus-
tineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti.
Fidelis sermo; nam si conmortui sumus, et convivemus; si sustenebimus, et conregnabimus;
si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis manet, negare se ipsum non potest.
Haec commone, testificans coram Domino. Noli verbis contendere; ad nihilum utile, bisi ad sub-
versionem audientium. Sollicite cura te ipsum probavit exhibere Deo, operarium incon-
fusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et inaniloquia divita;
multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est
Hymeneus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem eius iam factam,
et subvertunt quorundam fidem. Sed firmamentum fundamentum Dei stetit, habens signaculum
hoc; cognovit Dominus omnes qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.