M.p.th.f.69 Scan 102 (50v)

Revision as of 13 April 2012 16:32 by Kerstin (Comments | Contribs)

nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
1,10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
1,11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
1,12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
1,13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
1,14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
1,15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
1,16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
1,17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
1,18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
2,1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2,2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2,3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
2,4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
2,5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
2,6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2,7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2,8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
2,9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
2,10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2,11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
2,12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
2,13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
2,14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
2,15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
2,16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
2,17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
2,18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
2,19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini