M.p.th.f.69 Scan 103 (51r)

Revision as of 25 October 2013 14:14 by Kerstin (Comments | Contribs)

IN magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem
in honorem quaedam autem in contumeliam si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem
sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum IUvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam
fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita
sciens quia generant lites servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant a dia-
boli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntate
Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines se
ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti sine af-
fectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate proderitores protervi tumidi
voluptatium amatores magis quam Dei habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius
abnegantes et hos devita ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt muliercu-
las oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis semper discentes et numquam ad scientiam
veritatis pervenientes quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resis-
tunt veritati homines corrupti mente probi circa fidem sed ultra non proficient insipientia enim
eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit Tu autem adsecutus es meam doctri-
nam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam persecutionem
passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omni-
bus me eripuit Dominus et omnes qui prevolunt vivere in Christo Iesu persecutionem patientur mali autem
homines et seductores proficient in peius errantes Et in errorem mittentes tu vero permane in his quae didicisti
et credita sunt tibi sciens a quo didiceris et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instru-
ere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu Omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docen-
dum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia ut perfectus sit
o homo Dei ad omne opus bonum instructus Testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius et regnum eius praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra
increpa in omni patientia et doctrina Erit enim tempus cum sanam doctrinam homines non sustinebunt