M.p.th.f.69 Scan 103 (51r)

Revision as of 28 October 2013 09:31 by Feldmann (Comments | Contribs)

IN magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia; et quaedam quidem
in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem
sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. IUvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam,
fidem, caritatem, pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita;
sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare; sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
cum modestia corripientem eos qui resistunt, nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a dia-
boli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntate.
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se
ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, sine af-
fectione, sine pace, criminatores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proderitores, protervi, tumidi,
voluptatium amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius
abnegantes. Et hos devita; ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt muliercu-
las oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et numquam ad scientiam
veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi; ita et hii resis-
tunt veritati, homines corrupti mente, probi circa fidem; sed ultra non proficient; insipientia enim
eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Tu autem adsecutus es meam doctri-
nam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutionem,
passiones; qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris; quales persecutiones sustinui, et ex omni-
bus me eripuit Dominus. Et omnes, qui prevolunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Mali autem
homines et seductores proficient in peius, errantes, Et in errorem mittentes. Tu vero permane in his quae didicisti,
et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris; et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instru-
ere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docen-
dum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia; ut perfectus sit
o homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Testificor coram Deo, et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos,
et adventum ipsius, et regnum eius; praedica verbum, insta oportune, inportune; argue, obsecra,
increpa in omni patientia, et doctrina. E'rit enim tempus, cum sanam doctrinam homines non sustinebunt,