2,20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
2,21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2,22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
2,23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
2,24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2,25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2,26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
3,1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
3,2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3,3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
3,4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
3,5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
3,6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
3,7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
3,8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
3,9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
3,10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
3,11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
3,12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
3,13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
3,14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
3,15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
3,16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
3,17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
4,1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
4,2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
4,3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt