oboedientes, vaniloqui, et seductores; maxime qui de circumcisione sunt; quos oportet redar-
gui; qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam
ex illis, proprius illorum propheta; Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Tes-
timonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes
iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate .Omnia munda mundis; coinqui-
natis autem et infidelibus, nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia mundum.
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; cum sunt abominati, et incredibiles, et ad omne opus bo-
num reprobi. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam; senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani
fide, dilectione, patientia; anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes,
bene docentes; ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, prudentes,
sabrias, castas, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Iuvenes similiter hortare sobrii sunt. In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doc-
trina, integritatem, et ingravitatem, verbum sanum, et inreprehensibiles; ut is qui ex verso est, revereatur,
nihil habens dicere malum de nobis. Servos dominis suos subditos esse, in omnibus placentes, non con-
tradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes; ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in om-
nibus. Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et
saecularia desideria, sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et ad-
ventum gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi; qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni
iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum .Haec loquere, et exhortare,
Et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. Admone illos principibus, et potestatibus subdi-
tos esse, dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse; neminem blasphemare, non litigiosos
esse, ad modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus autem et nos aliquando
insipientes, et increduli, errantes, servientes voluntatibus variis, et desideris, in malitia et invidia
agentes, odibiles, invicem odientes. Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae,
quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis
Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum; ut iustificati gratia ipsius, heredes simus
secundum spem vitae aeternae.