qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et
quidem operibus ab institutione mundi factis dixit enim quodam loco de die septima et sic requievit
Deus de die septima ab omnibus operibus suis et in isto rursum si introibunt in requiem meam Quoniam
ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt
propter incredulitatem iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum tem-
poribus sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac diem itaque relinquitur
sabbatismus populo Dei qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab ope-
ribus suis sicut a suis Deus Festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis ince-
dat incredulitatis exemplum vivus enim est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gaudio
ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et dis-
cretor cogitationum et intentionum cordis et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem
nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo habentes ergo pontificem magnum qui penetra-
verit caelos Iesum Christum Filium Dei teneamus confessionem non enim habemus pontificem qui non possit
conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato Adeamus er-
go cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
et consummatus factus est omnibus