M.p.th.f.69 Scan 113 (56r)

Revision as of 13 April 2012 16:37 by Kerstin (Comments | Contribs)

qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4,4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
4,5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
4,6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
4,7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
4,8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
4,9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
4,10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
4,11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
4,12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
4,13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
4,14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
4,15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
4,16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
5,1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
5,2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
5,3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
5,4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5,5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5,6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5,7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5,8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
5,9 et consummatus factus est omnibus