inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam
sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis ubi praecursor
pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum cuius decimas
omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pa-
cis sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem
Filio Dei manet sacerdos in perpetuum intuemini autem quantus sit hic cui et decimas dedit de praecipuis Abra-
ham patriarcha et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere
a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae cuius
autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones
benedixit sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur et hic quidem decimas mor-
ientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas
accipit decimatus est adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech si ergo con-
summatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quod adhuc necessarium
secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dicit translato enim
sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus
altario praesto fuit manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus
Moses locutus est et amplius adhuc manifestum est si secundum ordinem Melchisedech exsurgit alius sa-
cerdos qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis contesta-
tur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech reprobatio quidem fit praece-
dentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem nihil enim ad perfectum adduxit lex
INtroductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum et quantum est non sine iureiurando
alii quidem sine inreiurando sacerdotes facti sunt hic autem cum iureiurando per eum
qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in ae-
ternum in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus et alii
quidem facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere hic autem eo quod maneat
in aeternum sempiternum habet sacerdotium unde et salvare in perpetuum potest accidentes