M.p.th.f.69 Scan 119 (59r)

Revision as of 30 October 2013 10:51 by Kerstin (Comments | Contribs)

in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum horrendum est incidere in manus Dei viventis
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter
conversantium estis effecti nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum
gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam Noli-
te itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem patientia
enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem adhuc enim mo-
dicum aliquantulum qui venturus est veniet et non tardabit iustus autem meus ex fide vivit quod si sub-
traxerit se non placebit animae meae nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem
sed fidei in adquisitionem animae est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum
non apparentum in hac enim testimonium consecuti sunt senes Fide intellegimus apta-
ta esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent Fide plurimam hostiam Abel
quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente mune-
ribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur Fide Enoch translatus est ne videret mor-
tem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habe-
bat placuisse Deo sine fide autem inpossibile est placere deo credere enim oportet accedentem
ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit Fide Noe responso accepto de his
quae adhuc non videbantur metuens aditavit archam in salutem domus suae per quam
damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Fide qui vo-
catur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit
nesciens quo iret fide demoratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casu-
lis habitando Cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem expectabat
enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus Fide et ipsa Sar-
ra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fide-
lem credidit esse qui promiserat propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam
sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis iuxta