fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicien-
tes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi;
nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum; paravit enim illis civitatem.
Fide obtulit Abraham Isaac, cum temptaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones;
ad quem dictum est; quia in Isaac vocabitur tibi semen;
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola accepit.
Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
Fide Iacob, moriens, singulis filiorum Ioseph benedixit; et adoravit fastigium virgae eius.
Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israhel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Fide Moses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
Fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
magis eligens adfligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem,
maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, inproperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis; invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem; ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram; quod experti Aegyptii, devorati sunt.
Fide muri Hiericho ruerunt, circuiti dierum septem.
Fide Raab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iepthae, David, et Samuhel, et prophetis;
qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres;
lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, adflicti;
quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, et montibus, et speluncis, et in cavernis terrae.
Et hii omnes testimonio fidei probati, non acceperunt