multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimur.
Cuius vox movit terram tunc; modo autem repromittit, dicens; adhuc semel ego movebo non solum terram, sed et caelum.
Quod autem, adhuc semel, dicit; declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt inmobilia.
Itaque regnum inmobile suscipientes, habemus gratiam; per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Etenim Deus noster ignis consumens est.
Caritas fraternitatis maneat,
hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti; et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
Honorabile conubium in omnibus, et torus inmaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus.
sSnt mores sine avaritia, contenti praesentibus; ipse enim dixit; non te deseram, neque derelinquam;
ita ut confidenter dicamus; Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo.
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Iesus Christus heri, et hodie; ipse et in saecula.
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis; quae non profuerunt ambulantibus in eis.
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Exeamus igitur ad eum extra castra, inproperium eius portantes.
Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius.
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus.
Oboedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius; faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Rogo autem vos fratres, sufferatis verbum solacii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum; cum quo si celerius venerit videbo vos.
Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia.
Gratia cum omnibus vobis. Amen.