multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
12,26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
12,27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
12,28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
12,29 etenim Deus noster ignis consumens est
13,1 caritas fraternitatis maneat
13,2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
13,3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
13,4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
13,5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
13,6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
13,7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
13,8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
13,9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
13,10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
13,11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
13,12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
13,13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
13,14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
13,15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
13,16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
13,17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
13,18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
13,19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
13,20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
13,21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
13,22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
13,23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
13,24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
13,25 gratia cum omnibus vobis amen