Deum postulat pro sanctis
8,28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
8,29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
8,30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
8,31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
8,32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
8,33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
8,34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
8,35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
8,36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
8,37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
8,38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
8,39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
9,1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
9,2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
9,3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
9,4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
9,5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
9,6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
9,7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
9,8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9,9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
9,10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro