Deum postulat pro sanctis scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum
his qui secundum propositum vocati sunt sancti nam quos praescivit et praede-
stinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fra-
tribus quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustifi-
cavit quos autem iustificavit illos et magnificavit quid ergo dicemus ad haec si Deus pro
nobis quis contra nos
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro