Capitula epistulae ad Romanos
pro eis Dominum depraecante. III. De gentibus Grecisve barba-
ris et primatu Iudeorum atque Grecorum. IIII. De ira Dei in eos,
qui sunt veritati contrarii et cognitum Dominum deserunt et deserviunt crea-
turae. V. De inpudicis viris ac feminis. VI. De iniquis iudicibus, qui ma-
la, quae alios prohiberint, ipsi committunt, et de patientia Dei ad penitentiam
revocante et poenis male operantium et gloria operantium bonitatem,
et quod non prosit circumcisio transgredientibus legem nec obsit prae-
putium gentibus naturaliter Dominum summum colentibus et custodienti
bus aequitatem. VII. De Iudeo, quid amplius habeat et quid ceteris genti-
bus antecellat. VIII. De humana calumnia adversus iudicium Dei et di-
centibus faciamus mala, ut veniant bona. VIIII. De iudiciis et Grecis om-
nibus peccato constrictis et de iustitia Dei per fidem Domini nostri Ihesu Christi.
X. De iustificatione hominis per fidem sine operibus. XI. De gloriatione
spei gloriae Dei, pariter gloriatione tribulationis. XII. De passione
Domini pro impis nobis et praevaricatione hominis peccatoris Ade.
XIII. De morte regnante ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non
peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae. XIIII. De deffe-
rentia magnitudinis peccati Adae humanum genus secum pariter
deponentis ad mortem et gratiae Domini a Patre credentes omnes iure
revelantis ad vitam et gloriam sempiternam. XV. De babtizatis,
quod in morte Domini sint baptizati, vivant autem non peccato cui iam